monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 62
{XVI} Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine inter res marinas. Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius coloris aspectus iucundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis viret.